Caritatis officia erga Ecclesiam Constantinopolitanam*
PAULUS
PP. VI
"Ad futuram rei memoriam. «Ambulate in
dilectione, sicut et Christus dilexit nos»: haec hortatoria
verba Apostoli gentium (Eph. 5, 2) nobis, qui e Salvatoris nomine
christiani appellamur, obversantur nosque permovent, praesertim
hac aetate, quae vehementius impellit, ut dilatentur spatia caritatis
; scilicet animi nostri, Dei munere, inflammantur desiderio omni
ope annitendi, ut in unitate ii componantur, qui ad eam servandam
vocati sunt, utpote Christo incorporati. Nos vero ipsi, qui ex
divinae Providentiae dispositione Sancti Petri Cathedram obtinemus,
hoc Dominicum mandatum comprehensum habentes, pluries iam significavimus
Nobis esse firmissime propositum, ut omnes arriperemus occasiones
ad eam Redemptoris voluntatem perficiendam utiles et opportunas.
Recogitamus quidem de lugendis eventis illis, quibus, post non
paucas dissensiones, anno millesimo quinquagesimo quarto factum
est, ut inter Romanam et Costantinopolitanam [sic!] Ecclesiam
gravis simultas oriretur. Non immerito ergo Sanctus Gregorius
PP. VII, Decessor Noster, postea scripsit: «Quantum... primum
concordia profuit, tantum deinceps nocuit quod utrimque ... caritas
friguit» (Ep. ad Michaël. Constantinop. imp., Reg.
I, 18, ed. E. Caspar, p. 30). Immo eo perventum est, ut Legati
Pontificii adversus Michaëlem Caerularium, Patriarcham Constantinopolitanum,
ac duos viros ecclesiasticos excommunicationis sententiam pronuntiarent,
hic vero eiusque Synodus pari modo in illos animadverterent. Nunc
vero, mutatis temporibus et animis, magno afficimur gaudio, quod
venerabilis Frater Noster Athenagoras I, Patriarcha Constantinopolitanus,
eiusque Synodus, in eadem Nobiscum sunt voluntate, eo videlicet
pertinente, ut caritate, « dulci ac salubri vincolo mentium»
(cfr. S. August. Serm. 350, 3; PL 39, 1534), inter nos coniungamur.
Itaque amplius progredi cupientes in via fraternae dilectionis,
qua ad perfectam unitatem perducamur, et amovere ea, quae obstant
et impediunt, coram Episcopis in Concilio Oecumenico Vaticano
Secundo congregatis affirmamus Nos aegre ferre ea verba et facta,
quae probari non possunt, tempore illo dicta et patrata. Praeterea
sententiam excommunicationis tunc latam ex Ecclesiae memoria evellere
volumus ac de eius medio removere, atque eam volumus oblivione
contectam et obrutam. Laetamur autem, quod Nobis datur hoc fraternae
caritatis officium hic Romae, apud sepulchrum Petri Apostoli,
praestare hoc ipso die, quo Constantinopoli, quae Nova Roma est
nuncupata, idem fieri contingit, et quo Ecclesia Occidentalis
et Orientalis Sanctum Ambrosium, Episcopum et Doctorem sibi communem,
pia celebrant recordatione. Clementissimus Deus, auctor pacis,
tribuat mutuae huius bonae voluntatis effectum et concedat, ut
publicum hoc fraternitatis christianae testimonium in gloriam
suam animarumque utilitatem feliciter vertat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die VII mensis Decembris, in festo Sancti Ambrosii, Episcopi,
Confessoris et Ecclesiae Doctoris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri
tertio.